monumenta.ch > Prudentius > bbb264.199 > 34 > uwbM.p.th.f.12.46 > 206 > Psalmi, 40 > bkeCod.32.7v > 32.37r > sectio 894 > sectio 788 > bbb264.13 > sectio 468 > sectio 1 > 68 > csg75.804 > bnf4871.339 > 2 > diebus 12. > bkeCod.32.118v > 71 > Romanorum. > Psalmi, 41 > sectio 638 > Romanorum.
Hieronymus, Chronicon S. Hieronymi, Romanorum. <<<     >>> Romanorum.

Romanorum.

1 ( An. Dom. 358) 18 Minervius Burdegalensis rhetor, Romae florentissime docet.
2 Gallus Caesar sollicitatus a Constantio patrueli, cui in suspicionem ob egregiam indolem venerat, in Istria occiditur.
3 SILVANUS in Gallia res novas molitus, 29 die exstinctus est.
4 Victorinus rhetor, et Donatus grammaticus, praeceptor meus, Romae insignes habentur: e quibus Victorinus etiam statuam in foro Traiani meruit.
5 Paulinus et Rhodanius, Galliarum episcopi, in exsilium ob fidem trusi.
6 Alcimus et Dolphidius rhetores in Aquitania florentissime docent.
7 Petrus Caesaraugustae orator insignis docet.
8 Donatus, a quo supra Donatianos in Africa dici memoravimus, Carthagine pellitur.
9 Quidam sectatores eius etiam Montenses vocant, eo quod ecclesiam Romae primam in monte habere coeperint.
10 ( Olymp. 284) (An. Dom. 359) 19 Eusebius Vercellensis episcopus, et Lucifer, ac Dionysius Caralitanae et Mediolanensis ecclesiae episcopi, Pancratius quoque Romanus presbyter, et Hilarius diaconus, distantibus inter se, ab Arianis et a Constantio damnantur exsiliis.
11 Iulianus frater Galli, Mediolani Caesar appellatur.
12 Antonius monachus 105 aetatis anno in eremo moritur, solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebaeo mirae beatitudinis viro referre quamplura: cuius nos exitum brevi libello explicavimus.
13 Hilarius episcopus Pictaviensis, factione Saturnini Arelatensis episcopi, reliquorumque, qui cum eo erant, Arianorum, ante triennium in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione componit.
14 Reliquiae Apostoli Timothei Constantinopolim invectae.
15 Sarmata, Amatas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur.
16 Liberius episcopus Romanus in exsilium mittitur.
17 Magnae Alemannorum copiae apud Argentoratum oppidum Galliarum, a Caesare Iuliano oppressae.